— 146 —
Propositio VI.

      Unaquaeque res, quantum in se est, in suo esse perseverare
conatur.

Demonstratio.

      Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo, et
determinato modo exprimuntur (per Coroll. Prop. 25. p. 1.), hoc
est (per Prop. 34. p. 1.) res, quae Dei potentiam, qua Deus est,
et agit, certo, et determinato modo exprimunt; neque ulla res
aliquid in se habet, a quo possit destrui, sive quod ejus existentiam
tollat (per Prop. 4. hujus); sed contra ei omni, quod ejusdem
existentiam potest tollere, opponitur (per Prop. praeced.), adeoque
quantum potest, et in se est, in suo esse perseverare conatur.
Q.E.D.
Spinoza E 146