— 104 —
L.
Hujus subtilioris materiae
particulas facillime
dividi.

      Notandum enim est, quo minora sunt ista particularum
aliarum ramenta, eo facilius moveri, atque in
alia adhuc minutiora comminui posse: quia quo minora,
eo plus habent superficiei, pro ratione suae
molis: et occurrunt aliis corporibus secundum superficiem,
dividuntur vero secundum molem.
LI.
Easdem celerrime
moveri.

      Notandum etiam est ipsa multo celerius agitari,
quam alias materiae particulas, a quibus tamen suam
— 105 —
agitationem acquirunt: quia, dum hae per rectas et
patentes vias feruntur, expellunt ista per obliquas et
angustas. Eadem ratione, qua videmus ex folle, quamvis
lente claudatur, aërem tamen valde celeriter egredi,
propter angustiam viae per quam transit. Jamque
supra demonstratum est, aliquam materiae portionem
celerrime moveri, ac in partes reipsa indefinitas dividi
debere, ut varii motus circulares et inaequales sine
rarefactione vel vacuo fieri possint; nec ulla alia, praeter
hanc, ad id apta reperitur.
Descartes PPh 104-105