— 104 —
XLIX.
Circa istas particulas
sphaericas aliam esse
debere materiam subtiliorem.

      Cum autem nullibi spatia omni corpore vacua esse
possint, cumque rotundae illae materiae particulae,
simul junctae, perexigua quaedam intervalla circa se
relinquant: necesse est ista intervalla quibusdam aliis
materiae ramentis minutissimis, figuras ad ipsa implenda
aptas habentibus, easque pro ratione loci
occupandi perpetuo mutantibus, impleri. Nempe,
dum earum materiae particularum, quae fiunt rotundae,
anguli paulatim atteruntur, id quod ex ipsis eraditur
adeo est minutum, et tantam celeritatem acquirit, ut
sola vi sui motus in ramenta innumerabilia dividatur;
sicque impleat omnes angulos, quos aliae materiae
particulae subingredi non possunt.
Descartes PPh 104