— 104 —
      CLI. Sed et hae tres rerumpp. formae merae,
quanquam his, quas observavimus hactenus, propriis
notis distinctae sint; tamen ex proprietate Divinae originis,
qua in homine ratio, voluntas, potestas
sunt inter se complicata; tres virtutis partes inter
se commixtae; tres justitiae, universa nempe,
— 105 —
et duplex particularis inter se connexae; tria jura
primaria inter se glutinata sunt; earum rerumpp.
quaeque forma aliarum duarum attributis praedita
est.
      In unaquaque enim unus summus imperat, vel
vere unus, ut in mere Regia; quare ea resp. omnium
proxime accedit ad naturam, et verum: quo vere spectat
illud Taciti, etsi non ea mente dictum; Unum esse
reip. corpus, et unius animo regendum
: vel plures instar
unius
, ut ordo in Optimatium rep., vel in populari
populus universus, vel major ejus pars, quae pro
universo habetur. Atque adeo in omni regimine, qui
summus unus
, et quia summus unus: summum enim
multiplicari, uti et unum, non potest. Quare si plures
summi
, vel per vices Uni, uti Coss. Rom. in iisdem
Provinciis administrandis; vel per subjectas Imperj partes
uni
, uti Triumviri reip. ordinandae caussa; qui,
quum regnare quisque summo imperio voluere, Augustus
sibi Occcidentem , Orientem Antonius, Lepidus
Africam regenda sumpsere; et Imperio Rom. per Constantinum
Magnum in Orientis, et Occidentis partes
diviso, Successores unius Imperj Rom. Impp. fuere.
      In unaquaque rep. libertas Civilis, quam supra definivimus,
celebratur, ut praemia poenae, honores
onera dignis mandentur; ut in Optimatium rep.
Romulus Consilium publicum e patriciis quidem, ut
narrant, composuit, sed in iis aetatem et prudentiam
spectavit, unde Senatus dictus. Et Moschus, Turca,
Tartarus
in illa infinita dominatione, ut plurimum
spectatos prudentia, et virtute cives ad imperia, et magistratus
provehunt. Vel in ipsa populari rep. census
— 106 —
a quo potissimum constituitur, ordines dividit, et dat
honores; quod ut paupertas suadet turpia, ita opes
aspirant honestati. Et unaquaeque ordinem tuetur, quo
semper meliores accedant ad optimos.
Vico Univ20 104-105-106