— 105 —
Materia.

      Materiam quoque, quae ante vulgata elementa substernitur,
unam et individuam secundum essentiam, innumerabilibus
formis atque similitudinibus configurat, ut
— 106 —
melius per universum et singillatim per omnes partes nequeat
configurari; sicut et intellectus rationalis unam universalem
intentionem atque speciem entis ad innumerabilium
conceptionum diversarum, utpote ad mundi rationalis
constitutionem promovet et perducit.
Bruno Sum 105