— 105 —
Elementum.

      Intellectus est, qui elementa contraria, disgregata,
separata, deordinata distinguit et ordinat, et ex confusione
seriem et rerum distributionem molitur. Subinde intellectus
rationalis ex incomplexis quibusdam intentionibus, tanquam
elementis, enunciationes veras construit atque discursus.
Bruno Sum 105