— 461 —
      Multitudo regularum saepe ex Doctoris imperitia
procedit, et quae ad unicum generale praeceptum possent
reduci, minus perspicua sunt si in multa particularia
dividantur. Quamobrem hic nos operationes omnes,
quibus utendum est in quaestionibus percurrendis,
id est, in quibusdam magnitudinibus ex alijs deducendis,
ad quatuor tantum capita redigimus; quae
quomodo sufficiant, ex ipsorum explicatione cognoscetur.
Descartes Reg 461