— 54 —
      Pag. 121. vers. 22. Scuta armis onerata )( qui Heroicus
mos mansit graecis, quanquam in ingeniorum elegantiam demutatus:
ut notatus Alcibiades, teste Plutarcho, quod Clypeum
gestaret, in quo Amor tenens fulmen insculptus.
      * Pag. 122. vers. 15. )( Igitur ferarum exuviae, primae
personae
, quas induebant heroës, fuere characteres poëtici, quibus
heroës nomina familiarum, vel gentium significabant; per
quae nomina majorum successiones ad minores redibant: et ab
his personis Jus personarum primulum extitit; quas personas
dicuntur heredes sustinere defunctorum, quorum acquisiverunt
hereditates, quas heroüm diximus alibi le prime Signorie:
unde etiamnum Foeciales Regiis Insignibus, quae appellant
Blasone, sustinent Regnorum Personam, quam definire
possis Majestatem. Hinc jus personarum, heroüm proprium diu
plebibus incommunicatum, ut infra, ubi de leg. xii. Tabb. late
est dissertatum; et jura ab hac origine Romanis nomina dicta
mansere.
      * Pag. 124. vers. 5. jurisjurandi religio )( quae tanta apud
primos homines fuit, ut Homerus juramento quandoque, tanquam
machina utatur, quî indissolubiles natura fabularum
nodos dissolvat; ut, quum Circes jurat Ulyssi, se eum in porcum
haut esse commutaturam: itaut ubi jusjurandum interponeretur,
ibi Jovem adesse crederent: cujus religionis bellissimum
vestigium servavit Romanis ipsa vox jusjurandum, ea vi, qua
jus neutro genere successit pronomini Hoc, de quo alibi nobis
Poëta.
      Aspice Hoc sublime cadens, quem omnes invocant Jovem;
unde postea factum Jous Jovis, Jupiter, et Jous Jouris, jus
ipsum.
      Pag. 124. vers. 34. )( uti cottidie observamus, homines
paullo rudiores, si quid iis mandaveris, et, ut ipsis dictum sit,
explicare non possint, id sane neque per aliam aequae, neque
adeo majoris utilitatis rationem gerere, seque excusare, quod
illa alia ratio ipsis diserte mandata non sit: qui mos heroicae
— 55 —
ruditatis apud Homerum inter Deos, nedum inter homines observatur;
qui sibi ab aliis mandatas orationes iisdem omnino
verbis conceptas, ac ne virgula quidem mutatas perferunt aliis.
      Pag. 125. vers. 14. mentem injuratam habeo )( Quin Dj
ipsi apud Homerum hac verborum religione vel jurati, vel juratos
Deos alios accipiunt: ut Juno per Stygem, per quam nunquam
pejerasse dicit, Jovi ait, Neptunum nullo ipsius consilio
inferre damna Trojanis
: nam re ipsa consilium Neptuno dederat
Somnus a Junone ad ipsum missus, qui, Jove sopori dato, id
Neptuno suaserat: et alibi, cum Jupiter dixisset, ex se oriturum,
qui omnibus finitimis imperaret, intelligens Herculem, Juno
a Jove jusjurandum exigit, sic futurum: et quia eadem Lucina,
ex Stheneli uxore Eurysteum septimestrem edit in lucem; sub
cujus imperio Hercules Junoni invisus multas aerumnas pertulit:
ex quibus locis conficitur, cum foedera inter gentes juramentis
firmentur, primarum jus naturale gentium strictum
fuisse, ut in Histor. Temp. Obscur. firmavimus.
      Pag. 127. vers. 6. pendere pro solvere )( Nam primum puto
homines pondus, deinde mensuram, tandem numerum omnium
maxime abstractum intellexisse. Itaque cum his, quae
heic de Astraea Libripende dicta sunt, convenit illud, quod
saepe ab Homero narratur, Jovem expendere bilancibus Fata.
Vico Notae 54-55