— 155 —
ARTIC. XLIII.

      Minime omnium tempus a motu continuitatem habere
dixerim, vel a magnitudine, quoadusque id melius
probaverit Aristoteles; nusquam vero illud ipsi
concesserim, quod ait esse manifestum, et magnitudinem
a tempore continuitatem obtinere, quia magnitudinis
et temporis eaedem sint divisiones. (vide
17. 37.)

RATIO.

      Si cessante motu non desinit labi tempus, cur ab
illo continuitatem habebit? cum tempus mensuret
— 156 —
omnem motum, nulli certe motui alligabitur. Immo dum
nullus motus comperiatur, nec probetur continuus regulariter,
non tamen propterea durationem ipsam, tempusve
ipsum irregulariter continuum dicemus. Si item
omnia ad hoc spatium quiescere intelligantur, non
propterea illa hora non differet a semisse, et a puncto,
essetve momentum. Si rite definiatur tempus, videbitur
per se illi continuitatem convenire, quia per se
quantum continuum est; quod autem mensuret motum
et mensuretur a motu, mensuret magnitudinem et a
magnitudine mensuretur, accidit illi, adventitium illi
quoddam est, et extraneum. Iam quomodo ratio eius
quod habet per se, quodammodo pendeat ab eo, quod
respicit per accidens, ego non satis video.
Bruno Acr 155-156