— 145 —
Propositio V.

      Res eatenus contrariae sunt naturae, hoc est, eatenus in eodem
subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.

— 146 —
Demonstratio.

      Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse possent,
posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset
destruere, quod (per Prop. praeced.) est absurdum. Ergo res etc.
Q.E.D.
Spinoza E 145-146