— 145 —
Propositio IV.

      Nulla res, nisi a causa externa, potest destrui.
Demonstratio.

      Haec Propositio per se patet; definitio enim cujuscunque rei
ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat; sive rei essentiam ponit,
sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem
ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire,
quod ipsam possit destruere. Q.E.D.
Spinoza E 145