— 103 —
XLVIII.
Quomodo omnes coelestis
materiae particulae
factae sint sphaericae.

      Itaque, ut naturae legum efficacitatem in proposita
hypothesi ostendere incipiamus, considerandum est
illas particulas, in quas totam hujus mundi materiam
initio divisam fuisse supponimus, non potuisse quidem
initio esse sphaericas, quia plures globuli, simul juncti,
spatium continuum non replent; sed cujuscunque
figurae tunc fuerint, eas non potuisse successu temporis
non fieri rotundas, quandoquidem varios habuerunt
motus circulares. Cum enim in principio satis
magna vi motae fuerint, ut unae ab aliis sejungerentur,
eadem illa vis perseverans, haud dubie satis magna
— 104 —
etiam fuit, ad earum omnes angulos, dum sibi mutuo
postea occurrerunt, atterendos: ad hoc enim non
tanta, quam ad illud, requirebatur. Et ex hoc solo,
quod alicujus corporis anguli sic atterantur, facile
intelligimus illud tandem fieri rotundum: quia hoc in
loco nomen anguli ad omne id, quod in tali corpore
ultra figuram sphaericam prominet, est extendendum.
Descartes PPh 103-104