— 103 —
Hinc facile praetervehas
illas Eruditorum syrtes de lege Tribunicia, qua
Pomponius leges regias abrogatas narrat: nam ea lata
est a L. Junio Bruto Consule, non Tribuno pl.; nam
Tribb. pl. post multos annos secessione pl. in montem sacrum
primi creati sunt. Quibus angustiis redacti, mendum
ibi loci putant subesse, ubi, ut mox videbimus,
nullum subest; et satis dura lectione conjiciunt legendum
lege Bruti Junia; quod nominandarum legum
genus in historia Rom. insolens omnino est. Quare alii
Tribuniciam dictam opinantur, quod Brutus Tribunus
Celerum
Tarquinj Regis fuerat: sed nescio, an satis
commode haec dicant, ut Brutus, qui Regum ejiciendorum
auctor fuerat praecipuus, et sola nominis
Tarquinj offensione Collatinum se Consulatu abdicare
coëgit, dederit nomen legi, qua leges regias abrogat
omnes, a Magistratu, qui fuerat cum regno, et sub
regno, et odio regni, Dictatori non amplius Celerum
Tribunus, sed Equitum Magister nomine additus est.
Sed non est, ut tantopere eruditissimi viri torqueantur:
nam leges regiae, leges Curiatae dictae fuerant, ut
— 104 —
Pomponius tradit, a Curiatis comitiis, quae Budaeus
ibi comitia tributim coacta recte interpretatur.
Neque tum, et multo post alia comitiorum ratio
Romae fuit: centuriata enim comitia pro censu, et
aetate inibantur: censum quidem Servius Tullius instituit;
sed eum Brutus, ut infra dicemus, oppressit; et
re ipsa diu post Reges ejectos census in rep. libera jacuit.
Leges igitur Curiatae idem sonabant ac regiae;
ac proinde ea appellatio invisa erat: nomen mutatum
est, res mansit: et exinde leges Tribuniciae dictae
sunt: et ita ab Historia Romana non plebiscita, non
privilegia fere semper nominantur. De sacris tamen
leges Curiatae dictae mansere, sed vi prorsus alia, utpote
quae in comitiis ferebantur, in quibus triginta
Curiones pro numero Curiarum, quarum sacra curabant,
coibant. Sed nomen Religio custodivit, uti exactis
regibus, qui sacrorum Reges quoque erant, Rex
sacrorum
, qui id nomen servaret, suffectus est. Adoptiones
autem, quibus adoptati in adoptantium paterna
sacra transibant, religionis caussa, uti dictum est, lege
Curiata
fiebant. Unde postea mansere locutiones
in sacris paternis manere, pro esse in patria potestate,
sacris paternis absolvi, pro emancipari.
Vico Univ20 103-104