— 460 —
Quia vero hic versamur tantum circa
quaestiones involutas, in quibus scilicet ab extremis
cognitis quaedam intermedia turbato ordine sunt cognoscenda,
totum hujus loci artificium consistet in eo
quod, ignota pro cognitis supponendo, possimus facilem
et directam quaerendi viam nobis proponere, etiam
in difficultatibus quantumcumque intricatis; neque
quicquam impedit quominus id semper fiat, cum supposuerimus
ab initio hujus partis, nos agnoscere eorum,
quae in quaestione sunt ignota, talem esse dependentiam
— 461 —
a cognitis, ut plane ab illis sint determinata,
adeo ut si reflectamus ad illa ipsa, quae primum occurrunt,
dum illam determinationem agnoscimus, et eadem
licet ignota inter cognita numeremus, ut ex illis
gradatim et per veros discursus caetera omnia etiam
cognita, quasi essent ignota, deducamus, totum id
quod haec regula praecipit, exequemur: cujus rei
exempla, ut etiam plurimorum ex ijs quae deinceps
sumus dicturi, ad regulam vicesimam quartam reservamus,
quoniam ibi commodius exponentur.
Descartes Reg 460-461