— 154 —
      Cur non et infinities ultra infinities infinita progrediemur,
ubi in infinita infinities plura divisibilis est
superficies, quam linea, et corpus infinities in infinita
plura, quam superficies? Aliud sane est magnitudo
mathematice, aliud magnitudo physice sumpta. Est
autem naturae dividenti terminus indivisibile quoddam,
quod videlicet in plura alia non dividitur, cum
in ipsum facta fuerit divisio; quod etiamsi ratio et
mathesis citra praxin omnem et usum ad vanam tantum
contemplationem velit infinite divisibile adsumere,
faciat ad arbitrium. Facit certe natura divisionem,
per quam consentaneum est ad illas ultimo minimas
partes devenire, ad quas nullum artificium instrumento
aliquo propius accedere possit; ultra quam,
cum nullus actus naturae neque alterius causae progrediatur,
quid rationis est, quod tam subtiliter et
egregie non physicorum more sed mathematicorum
ludat ingenium? Ex minimis illis corporibus omne
corpus componitur, corpus inquam sensibile, quod
— 155 —
in minima illa cum fuerit resolutum, nullam certe
retinere potest compositi speciem; illa enim prima
sunt, ex quibus omnia conflantur corpora, et quae
propriissima fiunt omnium corporaliter subsistentium
materia. In eas partes resolutum os, nullam ossis
habet formam: caro nullam carnis: lapidis nullam
speciem lapis, in iis os, lapis et caro non differunt,
sed ex iis diversimode compositis, compactis et ordinatis,
caro, lapis, os et caetera fiunt diversa. Ex
horum duobus compositum in horum duo est divisibile,
ex horum quatuor compactum in quatuor horum
est divisibile. Et ita necessarium est, ut individuum
additum individuo faciat maius, quia individua
corpora physica sunt, non vanae mathematicorum
species.
Bruno Acr 154-155