— 460 —
Nunc igitur si
dependentiam singularum [propositionum] ab invicem, nullibi interrupto
ordine, intueamur, ut inde inferamus quomodo
ultima a prima dependeat, difficultatem directe percurremus;
sed contra, si ex eo quod primam et ultimam
certo modo inter se connexas esse cognoscemus, vellemus
deducere quales sint mediae quae illas conjungunt,
hunc omnino ordinem indirectum et praeposterum
sequeremur. [>]
Descartes Reg 460