— 144 —
Propositio III.

      Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur; passiones
autem a solis inadaequatis pendent.

— 145 —
Demonstratio.

      Primum, quod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est, quam
idea Corporis actu existentis (per Prop. 11. et 13. p. 2.), quae (per
Prop. 15. p. 2.
) ex multis aliis componitur, quarum quaedam (per
Coroll. Prop. 38. p. 2.
) sunt adaequatae, quaedam autem inadaequatae
(per Coroll. Prop. 29 p. 2.). Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur,
et cujus Mens causa est proxima, per quam id debet intelligi,
necessario ex idea adaequata, vel inadaequata sequi debet. At quatenus
Mens (per Prop. 1. hujus) ideas habet inadaequatas, eatenus
necessario patitur; ergo Mentis actiones ex solis ideis adaequatis sequuntur,
et Mens propterea tantum patitur, quia ideas habet inadaequatas.
Q.E.D.
Scholium.

      Videmus itaque passiones ad Mentem non referri, nisi quatenus
aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur
ut naturae pars, quae per se absque aliis non potest clare, et distincte
percipi; et hac ratione ostendere possem, passiones eodem
modo ad res singulares, ac ad Mentem referri, nec alia ratione
posse percipi; sed meum institutum est, de sola Mente humana
agere.
Spinoza E 144-145