— 144 —
Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem,
nempe, quod nos nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus
recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur.
Deinde in libera Mentis potestate non est rei alicujus recordari,
vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum in Mentis potestate
esse creditur, quod rem, cujus recordamur, vel tacere, vel loqui
ex solo Mentis decreto possumus. Verum cum nos loqui
somniamus, credimus nos ex libero Mentis decreto loqui, nec tamen
loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu
fit. Somniamus deinde nos, quaedam homines celare, idque eodem
Mentis decreto, quo, dum vigilamus, ea, quae scimus, tacemus.
Somniamus denique, nos ex Mentis decreto quaedam agere, quae,
dum vigilamus, non audemus, atque adeo pervelim scire, an in
Mente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, et
Liberorum alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario
concedendum est, hoc Mentis decretum, quod liberum esse
creditur, ab ipsa imaginatione, sive memoria non distingui, nec
aliud esse praeter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est,
necessario involvit (vide Pr. 49. p. 2.). Atque adeo haec Mentis
decreta eadem necessitate in Mente oriuntur, ac ideae rerum actu
existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto loqui,
vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis somniant.
Spinoza E 144