— 459 —
      Quoad praesentem vero, notandum est, in omni
quaestione per deductionem resolvenda quamdam esse
— 460 —
viam planam et directam, per quam omnium facillime
ex unis terminis ad alios transire possumus, caeteras
autem omnes esse difficiliores et indirectas. Ad quod
intelligendum, meminisse oportet eorum quae dicta sunt
ad regulam undecimam, ubi exposuimus qualis sit catenatio
propositionum, quarum singulae si cum vicinis
conferantur, facile percipimus quomodo etiam prima
et ultima se invicem respiciant, etiamsi non tam facile
ab extremis intermedias deducamus. [>]
Descartes Reg 459-460