— 459 —
      Superiores quatuor regulae [XIII-XVI] docuerunt, quomodo
determinatae difficultates et perfecte intellectae a singulis
subjectis abstrahendae sint, et eo reducendae, ut
nihil aliud quaeratur postea, quam magnitudines quaedam
cognoscendae, ex eo quod per hanc vel illam
habitudinem referantur ad quasdam datas. Jam vero
in his quinque regulis sequentibus exponemus, quomodo
eaedem difficultates ita sint subigendae, ut quotcumque
erunt in una propositione magnitudines ignotae
sibi invicem omnes subordinentur, et quemadmodum
prima erit ad unitatem, ita secunda sit ad primam,
tertia ad secundam, quarta ad tertiam, et sic consequenter,
si tam multae sint, summam faciant aequalem
magnitudini cuidam cognitae; idque methodo tam
certa, ut hoc pacto tute asseramus, illas nulla industria
ad simpliciores terminos reduci potuisse.
Descartes Reg 459