— 103 —
      Nihilominus propter contemplationis necessitatem et
ordinem tria in divinitate distincte speculanda pro captu
ingenii nostri accipimus: essentiam nempe iuxta praedictas
rationes, secundum quam paternitatem in divinitate
nominabant; intelligentiam tanquam tantae essentiae primum
effectum atque coaeternum Filium appellabant; amorem,
qui ex conceptu pulchritudinis in tanta prole perspicuae,
quem magnum daemona appellabant.
      Intelligentia ergo est divina quaedam vis, insita rebus
omnibus cum actu cognitionis, qua omnia intelligunt,
sentiunt et quomodocunque cognoscunt. Neque enim sine
cognitione eaque altissima atque profundissima a subiectis
istis non remota ubique usque adeo mirabili architectura
nascuntur animalia, plantae et alia heterogenea corpora,
ita ut omnia in suis membris usque adeo mirabili varietate
mundi universi similitudinem tum in toto, tum in
partibus referant, ac omnia suum esse conservare student,
contrarium fugiunt, utile persequuntur. Neque enim
sine aliquo sensu vel cognitione (quam rudius philosophantes
— 104 —
non percipiunt) vel ipsae aquae guttae in rotundam
et in sphaeram, 〈quo〉 pro viribus conserventur, conglobantur;
frondes, membranae et festucae ab igne
exsiliunt et contrahuntur, quasi contrarium effugientia.
Haec est sensus quaedam participatio et universalis intelligentiae
per universum propagatae effectus, quem
consequitur affectio et inclinatio, defectio et declinatio,
amicitia et lis in rebus omnibus, quibus sunt, cognoscunt
et amant omnia, ut trina illa praedicatione divinitas quodammodo
ad omnia descendat.
Bruno Sum 103-104