— 7 —
Praemissa
de ente eiusque tum synonymis,
tum in actum et potentiam distinctione,
quae auctor in Summa terminorum paulo post allegat.

      Ens interdum aequivoce sumitur, quando nomen et ei
quod est et ei quod non est commune capitur. Nam cum
denominet quidquid per verbum est indicatur, esse ab aequivoco
entis nomine intelligitur derivare. Dicimus enim
tum mundus est ens, tum Chimaera est non ens, ubi
verbum substantivum est in ambabus orationibus extremorum
est copulativum. Interdum sumitur univoce, quando
secundum propriissimam atque principalissimam significationem
usurpatur, et dicitur de iis quae in uno eodemque
sunt genere substantiae; accidentia enim non dicuntur entia,
sed entium. Aliquando dicitur analogice, ubi tum substantiae,
de qua principaliter dicitur, tum accidentibus, de
quibus per comparationem ac respectum quendam praedicatur,
ut commune quiddam accipitur. Sicut enim sanum
primum quidem de animali in eucrasia quadam constituto,
mox de parte, medicina, nutrimine, symptomatibus,
signis, effectibus; ita ens primo dicitur de substantia, secundo
de via ad substantiam, generatione et corruptione,
— 8 —
tertio de iis quae substantiae insunt, inhaerent et cum
illa consistunt, quantitatis et qualitatis species, quarto
de iis quae illi astant, circumstant et quomodolibet apprimuntur,
ut relationes, actiones, passiones et reliqua.
Quandoque denominative, ut ab entitate vel essentia derivatur.
Haec enim secundum modum absoluti, abstracti
et denominantis et primitivam, illud vero coniuncti, concreti,
denominati et dependentem apprehenditur. Nec raro
synonyme, nempe secundum diversa nomina et unam eandemque
ferme rationem, atque ita iuxta accidentales quasdam
differentias (nunquam enim diversa in eadem coordinatione
nomina aliquo pacto significatione non differunt)
quinque famosis apud latine philosophantes nominibus eius
significatio aequipollet.
Bruno Sum 7-8