— 53 —
      * Pag. 120. vers. 19. obsonare )( Scripturam obsonare auctoritate
Codd., in quibus cum, b, scriptum; et quia casu seu terminatione
in, o, apud priscos latinos Auctores scriptum quoque
reperitur: unde ex analogia personare, significatione, de
qua heic agebam, dictum conjiciebam. Sed postea, vera utriusque
verbi origine vestigata, placuit sequi lectionem cum, p, et
ut frequentius apud Scriptores latinos cadit, opsonari, cui ex
analogia personari respondeat. Nam sane opsonari non aliunde,
quam ab, Ops, quae Dea est potentiae, et inter primas Dearum,
ut alibi diximus, originem duxerit.: quod Heroës principio
nonnisi ferarum carnibus vescerentur, quas Deae Opi venaturi
sacrabant: uti deinde vescebantur carnibus pecudum,
quas ante aliis Djs immolassent: (quod primae aetatis, innocentiae
perbelle convenit; qua ῥέζειν, καὶ ἔρδειν dicti qui primi
victimas Djs mactarunt, quasi magnum aliquid patrassent, teste
Plutarcho:) et inde a victimarum visceribus vescor, quasi viscor
sit appellatum, ac primum de carnibus proprie dictum sit;
unde visceratio Romanis mansit, distributio sacrorum viscerum
in populum a Sacerdotibus facta. Hinc primae forsan latinis
opimae mensae fuerunt, quasi mensae Opi sacratae; et
prima forsan opima spolia, sacratae Opi quoque ferarum exuviae:
deinde mensae opimae dictae mansere Regum, et opima
spolia
caesis Regibus per Romanos duces bello detracta Hinc
mos ille diu mansit Heroibus tantum carnibus vesci, ut apud
Homerum semper: cujus Heroës carnes ipsi secant, verubus figunt,
super prunis assant: quia id ea dignitate facere videbantur;
qua Sacerdotes victimas mactant, igne adolescunt, assa
viscera distribuunt. Quare Agamemnon in duobus foederibus
feriundis suo ipsius cultro, in altero agnam, in altero suem
caedit; quia qui Reges, iidem Sacerdotes erant. Plurimum igitur
Heroicae dignitatis illae narrationes homericae habent,
quas hactenus indecoras putarunt, quod in coena, quam
Achilles dat Agamemnonis ad se Legatis, ipse diptychas facit, seu
carnes bifariam dividit, Automedon secanti tenet, Patroclus accendit
ignem, assat carnes, panes in canistris dispensat, apponit
pocula; Achilles vero assa viscera Legatis distribuit: cujus simile
narrat in coena, quam idem Achilles dat Priamo: quod graviter
confirmant Athenaeus lib. V. ubi tradit primam conviviorum
— 54 —
caussam fuisse Religionem; ex qua nempe primulum
Hostiae mactatae
sunt: et Homerus ipse, apud quem, quod et
Feithius observavit, nullum fere narratur convivium, in quo
non Djs sacra fiant.
Vico Notae 53-54