— 101 —
XLVII.
Harum suppositionum
falsitatem non impedire,
quominus ea
quae ex ipsis deducentur,
vera et certa
esse possint.

      Quae pauca sufficere mihi videntur, ut ex iis tanquam
causis omnes qui in hoc mundo apparent effectus
secundum leges naturae supra expositas oriantur.
— 102 —
Et non puto alia simpliciora, vel intellectu faciliora,
vel etiam probabiliora rerum principia posse excogitari.
Etsi enim forte etiam ex Chao per leges naturae

idem ille ordo qui jam est in rebus deduci posset,
idque olim susceperim explicandum: quia tamen
— 103 —
confusio minus videtur convenire cum summa Dei
rerum creatoris perfectione, quam proportio vel ordo,
et minus distincte etiam a nobis percipi potest, nullaque
proportio, nullusve ordo simplicior est, et cognitu
facilior, quam ille qui constat omnimoda aequalitate:
idcirco hic suppono omnes materiae particulas
initio fuisse, tam in magnitudine quam in motu, inter
se aequales, et nullam in universo inaequalitatem relinquo,
praeter illam quae est in situ Fixarum, et quae
unicuique coelum noctu intuenti tam clare apparet,
ut negari plane non possit. Atque omnino parum
refert, quid hoc pacto supponatur, quia postea juxta
leges naturae est mutandum. Et vix aliquid supponi
potest, ex quo non idem effectus (quanquam fortasse
operosius) per easdem naturae leges deduci possit: cum
enim illarum ope materia formas omnes quarum est
capax, successive assumat, si formas istas ordine consideremus,
tandem ad illam quae est hujus mundi
poterimus devenire: adeo ut hic nihil erroris ex falsa
suppositione sit timendum.
Descartes PPh 101-103