— 101 —
Itaque, si placet, supponemus omnem
illam materiam, ex qua hic mundus adspectabilis est
compositus, fuisse initio a Deo divisam in particulas
quam-proxime inter se aequales, et magnitudine mediocres,
sive medias inter illas omnes, ex quibus jam
coeli atque astra componuntur; easque omnes tantundem
motus in se habuisse, quantum jam in mundo reperitur;
et aequaliter fuisse motas, tum singulas circa
propria sua centra, et separatim a se mutuo, ita ut
corpus fluidum componerent, quale coelum esse putamus;
tum etiam plures simul, circa alia quaedam
puncta aeque a se mutuo remota, et eodem modo
disposita ac jam sunt centra Fixarum; nec non etiam
circa alia aliquanto plura, quae aequent numerum
Planetarum. Ita scilicet ut illae omnes, quae continebantur
in spatio AEI, verterentur circa punctum S,
et quae continebantur in spatio AEV, circa F, et ita
de caeteris: sicque tot varios vortices componerent,
quot jam astra sunt in mundo.
Descartes PPh 101