— 458 —
      At vero generaliter observandum est, nulla unquam
esse memoriae mandanda ex ijs, quae perpetuam attentionem
non requirunt, si possimus ea in charta deponere,
ne scilicet aliquam ingenij nostri partem objecti
praesentis cognitioni supervacua recordatio surripiat;
et index quidam faciendus est, in quo terminos quaestionis,
ut prima vice erunt propositi, scribemus; deinde
quomodo abstrahantur ijdem, et per quas notas designentur,
ut, postquam in ipsis notis solutio fuerit reperta,
eamdem facile, sine ullo memoriae adjumento,
ad subjectum particulare, de quo erit quaestio, applicemus;

nihil enim unquam
abstractum est nisi ex aliquo
minus generali. Scribam
igitur hoc modo: quaeritur
basis A C in triangulo
rectangulo A B C, et abstraho
difficultatem, ut generaliter
quaeratur magnitudo basis ex magnitudinibus
laterum; deinde pro AB, quod est 9, pono a, pro BC,
quod est 12, pono b, et sic de caeteris.
— 459 —
      Notandumque est, his quatuor regulis nos adhuc
usuros in tertia parte hujus Tractatus, et paulo latius
sumptis, quam hic fuerint explicatae, ut dicetur suo
loco.
Descartes Reg 458-459