— 152 —
Quomodo non omnia
continua aequalia non sunt, si ad aequales tandem
constituendas magnitudines, per proportionales saltem
partes devenire possunt? cur non aequale actu est
in utroque, puta in magno et parvo, si ita infinitae
partes elici possunt ex uno ut ex alio? quomodo
aequalia sunt in potentia, actu vero inaequalia? cur
aequalis ista potentia aequale aliquid, in quo fundetur,
quodque aequalem constituat actum, non cognoscit?
quomodo finita inaequalia sunt, infinita aequalia?
Dicis aequalia in potentia: at quis est actus
huius potentiae? dicis nullum: at quaenam est haec
potentia, cuius nullus est actus? Dicis hoc ferre potentiam
mathematicam, minime vero physicam: at cur
in infinitum divisibile accipis quantum physicum in
physicis, cum nusquam natura neque naturalis ratio
in infinitum dividendo progrediantur, sed in quibusdam
minutis sistat oportet? [>]
Bruno Acr 152