— 102 —
Intellectus seu idea.

      Vulgata est comparatio apud Platonicos ex Aegyptiorum
disciplina, qua divinitas triadem quandam supranaturalem
complectatur in unitate, quemadmodum in sole est
substantia, lux et calor, et haec tria secundum duplicem
modum contemplamur in illo. Est quippe eius substantia
absoluta et propria et per se, est et vestigium eius substantiae,
quo alia substantialiter constituit pater generationis.
Subinde est lux in sua substantia radicata, quae
effundit, immobilis in eo perseverans. Est et lux quae effunditur
et communicatur et attingit exteriora omnia vivificando.
Rursum est calor in ipso subiecto proprium accidens,
est etiam calor, quod a subiecto diffunditur et e
vestigio in rebus calefactis pro singulorum capacitate reperitur.
Ita in divinae substantiae simplicitate haec tria
possumus contemplari secundum similitudinem, ut in ea
sit substantia, nempe mens prima quae producit externas
omneis substantias, ut divinam substantiam intelligamus
et supra res et in rebus; comparata luci est intelligentia,
quae et supra res una est et in rebus omnibus una;
est et amor seu pulchritudo, alia idealis supersubstantialiter
supra res, alia in rebus omnibus. Dissimilitudo
est inter solem et divinitatem, quia sol ab una quasi
— 103 —
arce et ab uno medio seu centro, ubi principaliter consistit,
effundit lucem et calorem; divinitas vero nullo loco
astricta, super omnem situm atque tempus consistens, aliis
in rebus principalius esse videtur propter principalioris
effectus conditionem, cum pro sua absolutione ubique aequaliter
tota in immenso spatio consistat. Rursum in sole
haec tria tanquam una substantia et duo accidentia distinguuntur;
sua vero tria in divinitate, sicut et innumera alia
praedicata quae sub eorum analogia recensentur, nullam
omnino faciunt distinctionem.
Bruno Sum 102-103