— 100 —
XLVI.
Quaenam sint ea, quae
hic assumo ad phaenomena
omnia explicanda.

      Ex antedictis jam constat, omnium mundi corporum
unam et eandem esse materiam, in quaslibet
partes divisibilem, ac jam reipsa in multas divisam,
quae diversimode moventur, motusque habent aliquo
modo circulares, et semper eandem motuum quantitatem
in universo conservant.
At quam magnae sint
istae partes materiae, quam celeriter moveantur, et
quales circulos describant, non possumus sola ratione
— 101 —
determinare: quia potuerunt ista innumeris modis
diversis a Deo temperari, et quemnam prae caeteris elegerit,
sola experientia docere debet. Jamque idcirco
nobis liberum est, quidlibet de illis assumere, modo
omnia, quae ex ipso consequentur, cum experientia
consentiant.
Descartes PPh 100-101