— 100 —
Attendendo enim ad immensam
Dei potentiam, non possumus existimare illum unquam
quidquam fecisse, quod non omnibus suis numeris
fuerit absolutum.
Sed nihilominus, ut ad plantarum
vel hominum naturas intelligendas, longe melius
est considerare, quo pacto paulatim ex seminibus
nasci possint, quam quo pacto a Deo in prima mundi
origine creati sint: ita, si quae principia possimus excogitare,
valde simplicia et cognitu facilia, ex quibus
tanquam ex seminibus quibusdam, et sidera et Terram,
et denique omnia quae in hoc mundo aspectabili
deprehendimus, oriri potuisse demonstremus, quamvis
ipsa nunquam sic orta esse probe sciamus, hoc pacto
tamen eorum naturam longe melius exponemus, quam
si tantum, qualia jam sint, describeremus. Et quia
talia principia mihi videor invenisse, ipsa breviter hic
exponam.
Descartes PPh 100