— 457 —
      Denique advertendum est, etiamsi hic a quibusdam
numeris abstrahamus difficultatis terminos ad examinandam
ejus naturam, saepe tamen contingere, illam
simpliciori modo resolvi posse in numeris datis, quam
si ab illis fuerit abstracta: quod fit per duplicem numerorum
usum, quem jam ante attigimus, quia scilicet
ijdem explicant, modo ordinem, modo mensuram; ac
proinde, postquam illam generalibus terminis expressam
quaesivimus, oportere eamdem ad datos numeros
revocare, ut videamus utrum forte aliquam simpliciorem
solutionem nobis ibi suppeditent: verb. gr., postquam
basim trianguli rectanguli ex lateribus a et b
vidimus esse √ .a2 + b2., pro a2 ponendum esse 81, et
pro b2, 144, quae,addita, sunt 225, cujus radix sive
media proportionalis inter unitatem et 225 est 15; unde
— 458 —
cognoscemus basim 15 esse commensurabilem lateribus
9 et 12, non generaliter ex eo quod sit basis rectanguli
trianguli, cujus unum latus est ad aliud, ut 3 ad 4. Quae
omnia distinguimus, nos qui rerum cognitionem evidentem
et distinctam quaerimus, non autem Logistae,
qui contenti sunt, si occurrat illis summa quaesita,
etiamsi non animadvertant quomodo eadem dependeat
ex datis, in quo tamen uno scientia proprie consistit.
Descartes Reg 457-458