— 151 —
CIRCA SEXTUM LIBRUM.

ARTIC. XLII.

      Nunquam physico propositio vera est, continuum
(quodcunqne sit illud) ex indivisibilibus non componi;
sicut et quod indivisibile moveri nequeat. (vide
32, 86.)

RATIO.

      Priusquam Aristoteles supponeret, continuum in
infinitum esse divisibile, dividique in semper divisibilia,
indicare debuisset, quomodo totum universum
aequaliter sit divisibile cum terra ista, et totus iste
globus cum hoc pomo, quomodo haec, licet finita
sint inaequalia, per divisionem in infinitum sunt aequalia.
Sive enim aequales, sive proportionales partes
— 152 —
intelligas, in quas fiat divisio, semper ei quod est
acceptum de maiori in infinitum divisibili, aequale accipi
poterit de in infinitum divisibili minori: quia partes
quas semel accepisti a maiori maiores, acceptis iterum
atque iterum a minori mole minoribus, adaequabuntur
necessario. Quod si ita, cur non utrumque
est actu aequale totum? [>]
Bruno Acr 151-152