— 457 —
Maxime igitur notandum est, radicem,
quadratum, cubum, etc., nihil aliud esse quam magnitudines
continue proportionales, quibus semper praeposita
esse supponitur unitas illa assumptitia, de qua
jam supra sumus locuti:
ad quam unitatem prima proportionalis
refertur immediate et per unicam relationem;
secunda vero, mediante prima, atque idcirco per
duas relationes; tertia, mediante prima et secunda,
et per tres relationes, etc. Vocabimus ergo deinceps
primam proportionalem, magnitudinem illam, quae
in Algebra dicitur radix; secundam proportionalem,
illam quae dicitur quadratum, et sic de caeteris.
Descartes Reg 457