— 141 —
Scholium.

      Haec clarius intelliguntur ex iis, quae in Scholio Propositionis 7.
Partis 2. dicta sunt, quod scilicet Mens, et Corpus una, eademque
res sit, quae jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo
concipitur. Unde fit, ut ordo, sive rerum concatenatio una
sit, sive natura sub hoc, sive sub illo attributo concipiatur, consequenter
ut ordo actionum, et passionum Corporis nostri simul
sit natura cum ordine actionum, et passionum Mentis: Quod
etiam patet ex modo, quo Propositionem 12. Partis 2. demonstravimus.
At, quamvis haec ita se habeant, ut nulla dubitandi
ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero,
— 142 —
homines induci posse ad haec aequo animo perpendendum,
adeo firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri,
jam quiescere, plurimaque agere, quae a sola Mentis voluntate,
et excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit,
nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia
docuit, quid Corpus ex solis legibus naturae, quatenus
corporea tantum consideratur, possit agere, et quid non possit,
nisi a Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricatam
tam accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare,
ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quae humanam
sagacitatem longe superant, et quod somnambuli in somnis
plurima agant, quae vigilando non auderent; quod satis ostendit,
ipsum Corpus ex solis suae naturae legibus multa posse, quae ipsius
Mens admiratur. Deinde nemo scit, qua ratione, quibusve mediis
Mens moveat corpus, neque motus gradus possit corpori
tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde
sequitur, cum homines dicunt, hanc, vel illam actionem Corporis
oriri a Mente, quae imperium in Corpus habet, eos nescire,
quid dicant, nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram
illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent,
sive sciant, sive nesciant, quibus mediis Mens moveat Corpus, se
tamen experiri, quod, nisi Mens humana apta esset ad excogitandum,
Corpus iners esset. Deinde se experiri, in sola Mentis potestate
esse, tam loqui, quam tacere, et alia multa, quae proinde a
Mentis decreto pendere credunt. Sed, quod ad primum attinet,
ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra
Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum
Corpus somno quiescit, Mens simul cum ipso sopita Manet, nec
potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes
expertos esse credo, Mentem non semper aeque aptam esse ad cogitandum
de eodem, sed, prout Corpus aptius est, ut in
eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem
esse ad hoc, vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis
legibus naturae, quatenus corporea tantum consideratur, fieri
non posse, ut causae aedificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi,
— 143 —
quae sola humana arte fiunt, possint deduci, nec Corpus
humanum, nisi a Mente determinaretur, ducereturque, pote esset
ad templum alliquod aedificandum. Verum ego jam ostendi, ipsos
nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturae contemplatione
possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis naturae
legibus fieri, quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis
directione, ut sunt ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque
ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani
fabricam, quae artificio longissime superat omnes, quae humana
arte fabricatae sunt, ut jam taceam, quod supra ostenderim,
ex natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod
porro ad secundum attinet, sane longe felicius sese res humanae
haberent, si aeque in hominis potestate esset tam tacere, quam
loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minus
in potestate habere, quam linguam, nec minus posse, quam appetitus
moderari suos; unde factum, ut plerique credant, nos ea
tantum libere agere, quae leviter petimus, quia earum rerum appetitus
facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus frequenter
recordamur; sed illa minime, quae magno cum affectu petimus,
et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero
nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea paenitet, nosque
saepe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur, meliora
videre, et deteriora sequi, nihil impediret, quominus crederent,
nos omnia libere agere. Sic infans, se lac libere appetere credit,
puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. Ebrius
deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius
vellet tacuisse: sic delirans, garrula, puer, et hujus farinae
plurimi ex libero Mentis decreto credunt loqui; cum tamen loquendi
impetum, quem habent, continere nequeant, ita ut ipsa
experientia non minus clare, quam ratio doceat, quod homines
ea sola de causa liberos se esse credant, quia suarum actionum sunt
conscii, et causarum, a quibus determinantur, ignari; et praeterea
quod Mentis decreta nihil sint praeter ipsos appetitus, quae
propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam unusquisque
ex suo affectu omnia moderatur, et qui praeterea contrariis
— 144 —
affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo,
facili momento huc, atque illuc pelluntur. Quae omnia profecto
clare ostendunt, Mentis tam decretum, quam appetitum, et
Corporis determinationem simul esse natura, vel potius unam, eandemque
rem, quam, quando sub Cogitationis attributo consideratur,
et per ipsum explicatur, decretum appellamus, et quando sub Extensionis
attributo consideratur, et ex legibus motus, et quietis deducitur,
determinationem vocamus; quod adhuc clarius ex jam
dicendis patebit.
Spinoza E 141-142-143-144