— 141 —
Propositio II.

      Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad
motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud
determinare potest.

Demonstratio.

      Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans, et
non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent (per
Prop. 6. p. 2.
); id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat,
modus cogitandi est, et non Extensionis, hoc est (per Defin. 1.
p. 2.
), non est Corpus: Quod erat primum. Corporis deinde motus,
et quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum,
vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolute, quicquid in
corpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis
modo, et non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur
(per eand. Prop. 6. p. 2.), hoc est, a Mente, quae (per Prop.
11. p. 2.
) modus cogitandi est, oriri non potest: Quod erat secundum.
Ergo nec Corpus Mentem etc. Q.E.D.
Spinoza E 141