— 99 —
XLIV.
Me tamen eas, quas hic
exponam, pro hypothesibus
tantum haberi
velle.

      Verumtamen, ne etiam nimis arrogantes esse videamur,
si de tantis rebus philosophando, genuinam
earum veritatem a nobis inventam esse affirmemus,
malim hoc in medio relinquere, atque omnia quae
deinceps sum scripturus tanquam hypothesin proponere.
Quae quamvis falsa esse existimetur, satis magnum
operae pretium me fecisse arbitrabor, si omnia
quae ex ipsa deducentur cum experimentis consentiant:
ita enim ex ea tantundem utilitatis ad vitam, atque ex
ipsius veritatis cognitione, percipiemus.
XLV.
Meque etiam hic nonnullas
assumpturum,
quas constat falsas
esse.

      Quinimo etiam, ad res naturales melius explicandas,
earum causas altius hic repetam, quam ipsas
unquam extitisse existimem. Non enim dubium est,
quin mundus ab initio fuerit creatus cum omnia sua
perfectione: ita ut in eo et Sol et Terra et Luna, et
Stellae extiterint; ac etiam in Terra non tantum fuerint
— 100 —
semina plantarum, sed ipsae plantae; nec Adam et Eva
nati sint infantes, sed facti sint homines adulti. Hoc
fides Christiana nos docet, hocque etiam ratio naturalis
plane persuadet.
Descartes PPh 99-100)