— 99 —
XLIII.
Vix fieri posse quin
causae, ex quibus omnia
phaenomenaclare
deducuntur, sint verae.

      Et certe, si nullis principiis utamur nisi evidentissime
perspectis, si nihil nisi per Mathematicas consequentias
ex iis deducamus, et interim illa quae sic ex ipsis
deducemus, cum omnibus naturae phaenomenis accurate
consentiant, injuriam Deo facere videremur, si
causas rerum, hoc pacto a nobis inventas, falsas esse
suspicaremur, tanquam si nos tam imperfectos genuisset,
ut ratione nostra recte utendo fallamur.
Descartes PPh 99