— 47 —
Propositio IV.

      Duae, aut plures res distinctae, vel inter se distinguuntur ex
diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem
affectionum.

Demonstratio.

      Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt (per Axiom. 1.), hoc est
(per Defin. 3. et 5.) extra intellectum nihil datur praeter substantias,
earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod
plures res distingui inter se possunt praeter substantias, sive quod
— 48 —
idem est (per Defin. 4) earum attributa, earumque affectiones.
Q.E.D.
Spinoza E 47-48