— 51 —
      Pag. 115. vers. 3. Jus vitae necisque tribuit )( in liberos: et
ideo tribuit, quia ex justis nuptiis natos, constat esse partes parentum;
cum justae nuptiae, ut LL. Rom. phrasi utar, certum
patrem demonstrent.
      Pag. 115. vers. 5. Dionysius Halicanassensis )( et Livius in
Historia Horatiani Judicj: cujus verba sunt: Patre proclamante;
se filiam jure caesam judicare: ni ita esset, patrio jure in filium

— 52 —
animadversurum fuisse: unde in LL. Rom. patria potestas
momentose paternum imperium dicta mansit.
      Pag. 116. vers. 11. conveniens )( Unde, in Rom. LL. patria
potestas graviter paterna majestas est appellata.
      Pag. 116. vers. 16. primos fratres pastores tradit )( Abrahamum
et Lothum Genes. Cap. xiii. vers. 7.
quorum prior fuit
Primus gentis hebraeae conditor: et Sacra Historia antidiluviana,
quanquam narret Caimum Abele priorem natu; tamen
Abelem prius memorat Pastorem, deinde Caimum Agricolam; et
Caimum impium in suos, ac proinde in Deum, fundasse Civitatem,
cui legibus opus erat, ut Pastura tuta per agros fieret.
      Pag. 117. vers. 9. patris )( Et ex moribus Heroicis illud
quoque est antiquum jus Romanorum, ut vel virgines in parentum,
vel nuptae virorum, vel viduae iterum parentum, vel,
parentibus defunctis, fratrum, aut alius adgnati proximi tutela
essent: de quo jure duo extant pulcherrimi apud Homerum loci
in Odyssea, alter ubi Proci per Antinoüm significant Telemacho,
ut sinat matrem suo iudicio uti, et nubat, cui pater ipsius
jusserit
: alter, ubi Minerva cum Telemacho fingit, Patrem fratresque
jubere, ut Penelopes Eurimacho, praecipuo Procorum
nubat
.
      Pag. 118. vers. 18. fuisse priores )( De Testamento heroico
meminit Justinianus Inst. de donat. lib. ii. illud vero inanimadversum
adhuc, Heroës vigesimo quincto aetatis anno condidisse
testamenta, ut Telemachus, quem domi puerum Ulysses
reliquerat, qui postea viginti annos bello, vel errore abfuit; et
quo ipso anno redit in patriam, filius mortuum ratus patrem,
caussa mortis donat Peireo: quod donationis genus rudimentum
quoddam Testamentorum
erat. Unde justa aetas Romanorum
vigesimo quincto aetatis anno definita ex hoc jure heroico
est;
quamquam in Testamentis prius decimo octavo, demum per
Justinianum anno decimoquarto contracta.
      Pag. 118. vers. 21 Sepulchri memoriam testantur )( qui
mos Heroicus est: namque Homerus Iliad. xviii. super cadaveribus
sepultis Cippos defigi memorat.
      * Pag. 118. vers. 23. appellatur )( et Italis familiarum sive
adeo gentium Auctores dicuntur Ceppi et Pedali (et passim
apud Homerum Heroës rami Martis dicuntur.
Vico Notae 51-52