— 100 —
LI. Evidentia.

      Evidentia alia est in virtute proprii luminis sensus
oculorum atque discursus, et hanc quaerimus in scientiis
speculativis, artibus, item in activis seu agibilibus circa
eligenda et fugienda, qua humana ratione et lumine naturali
apprehendimus verum et falsum, bonum et malum;
alia est in virtute alieni luminis, nempe divini. Sicut enim
evidens est Deum non decipere nec decipi, item non esse
invidum, sed summe bonum, quin imo ipsam veritatem et
bonitatem; ita cum de occultis nobis loquitur, absque ulla
haesitatione evidens esse censendum est, quidquid ille proponit
credendum, esse verum, et quidquid proponit faciendum,
esse bonum. Sed hic ne sit locus deceptioni per misanthropos
daemonas, hoc principium est tenendum firmiter,
— 101 —
quod Deus est auctor naturae, sensus et oculorum et eius
veritatis et evidentiae quae est in ipsis et secundum ipsa;
proinde quod veritas veritati non contradicit, et bonitas
bonitati non contra ponitur, et verbum Dei quod effunditur
per articulos naturae, quae illius manus est et instrumentum
(natura enim aut est Deus ipse, aut divina virtus
in rebus ipsis manifestata), non opponitur verbo Dei, quacunque
ex alia parte vel principio proveniat.
Bruno Sum 100-101