— 456 —
      Advertendum est etiam, per numerum relationum
intelligendas esse proportiones se continuo ordine
subsequentes, quas alij in vulgari Algebra per plures
dimensiones et figuras conantur exprimere, et quarum
primam vocant radicem, secundam quadratum,
tertiam cubum, quartam biquadratum, etc. A quibus
nominibus me ipsum longo tempore deceptum fuisse
confiteor: nihil enim videbatur imaginationi meae
clarius posse proponi, post lineam et quadratum, quam
cubus et aliae figurae ad harum similitudinem effictae;
et non paucas quidem difficultates horum auxilio resolvebam.
Sed tandem post multa experimenta deprehendi,
me nihil unquam per istum concipiendi modum
invenisse, quod longe facilius et distinctius absque illo
non potuissem agnoscere; atque omnino rejicienda
esse talia nomina, ne conceptum turbent, quoniam
eadem magnitudo, quamvis cubus vel biquadratum
vocetur, nunquam tamen aliter quam ut linea vel superficies
imaginationi est proponenda juxta regulam
— 457 —
praecedentem. [>]
Descartes Reg 456-457