— 150 —
CIRCA QUINTUM LIBRUM.

ARTIC. XLI.

      Quidquid in quinto libro, ubi de divisione motus
in species, de motus unitate atque pluralitate, de
motuum atque quietum contrarietate habetur, postpraedicamentale,
logicumque est, minime quidem physicum.
— 151 —
RATIO.

      Quis considerationes illas, quibus totus quintus liber
physici auditus
expenditur, logicas esse ignorat,
praeter eum qui inter naturales et rationales considerationes
distinguere nequeat? Talia quoque logica
sunt ratiocinia, qualia, quid ad physicam conferre
possint, vel boni addere comtemplationem, nihil certe
video: iudicaremque prorsus haec futilia, siquidem
meum hoc negotium otio indignius esse iudicarem,
deque ingeniis, quibus talia sunt curae, curandum
non censebo.
Bruno Acr 150-151