— 150 —
      Haec omnia ita definita de tempore, ubi ipsum non
durationis speciem, sed ipsam durationem credimus;
unde tempus perpetuum aeternitas est, finitum aetas
est, secundum species innumerabiles. Si cui vero libeat,
tempus pro mobilium duratione usurpare, non infitiabimur,
dummodo interim, hoc habito pro principio,
non impediatur a contemplatione plurium, quae modo
aliasque tetigimus et determinavimus. Quam bene etiam
temporis cognitio motui alligata sit, et quam feliciter,
inde constare potest; hic enim sufficit nobis, monstrasse
locum: quia tempus, quod aequalis et catholica
mensura motus est, non potest aliter percipi,
fingive, quam per motum, sive naturaliter a circuitione
solis, vel lunae, vel alterius astri, sive artificialiter
a fluxu aquae, vel pulveris, vel conversione
punctorum, de quibus nullum non sensibiliter ab alio
et a se ipso varium non concipimus. Et pro satis
comperto habemus, nusquam motus quantitati et figurae
geometrice aequali, physice aequalem motum,
molem, atque figuram respondere.
Bruno Acr 150