— 140 —
Propositio I.

      Mens nostra quaedam agit, quaedam vero patitur, nempe
quatenus adaequatas habet ideas, eatenus quaedam necessario
agit, et quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario
quaedam patitur.

Demonstratio.

      Cujuscunque humanae Mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae
autem mutilatae, et confusae (per Schol. Prop. 40. p. 2.). Ideae
autem, quae in alicujus Mente sunt adaequatae, sunt in Deo adaequatae,
quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll.
Prop. 11. p. 2.
), et quae deinde inadaequatae sunt in Mente, sunt
etiam in Deo (per idem Coroll.) adaequatae, non quatenus ejusdem
solummodo Mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum
Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea
aliquis effectus sequi necessario debet (per Prop. 36. p. 1.), cujus
effectus Deus causa est adaequata (vid. Defin. 1. hujus), non quatenus
infinitus est, sed quatenus data illa idea affectus consideratur
(vide. Prop. 9. p. 2.). At ejus effectus, cujus Deus est causa,
quatenus affectus est idea, quae in alicujus Mente est adaequata,
illa eadem Mens est causa adaequata (per Coroll. Prop. 11.
p. 2
). Ergo Mens nostra (per Defin. 2. hujus), quatenus ideas habet
adaequatas, quaedam necessario agit, quod erat primum. Deinde
quicquid necessario sequitur ex idea, quae in Deo est adaequata,
non quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum
rerum Mentes simul cum ejusdem hominis Mente in se habet,
ejus (per idem Coroll. Prop. 11. p. 2.) illius hominis Mens non est
causa adaequata, sed partialis, ac proinde (per Defin. 2 hujus)
Mens quatenus ideas inadaequatas habet, quaedam necessario patitur.
Quod erat secundum. Ergo Mens nostra etc. Q.E.D.
— 141 —
Corollarium.

      Hinc sequitur Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam,
quo plures ideas inadaequatas habet, et contra eo plura agere, quo
plures habet adaequatas.
Spinoza E 140-141