— 47 —
Propositio III.

      Quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius
causa esse non potest.

Demonstratio.

      Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Axiom. 5.)
nec per se invicem possunt intelligi, adeoque (per Axiom. 4.) una
alterius causa esse non potest. Q.E.D.
Spinoza E 47