— 98 —
Neque nos movere debet quod Tycho et alii Astronomi,
qui diligenter eorum parallaxes investigarunt,
dixerint tantum illos esse supra Lunam, versus sphaeram
Veneris aut Mercurii, non autem supra ipsum
Saturnum: hoc enim non minus recte ex suis calculis
concludere potuissent, quam illud. Sed cum disputarent
contra veteres, qui Cometas inter meteora sublunaria
numerabant, contenti fuerunt ostendere illos in
coelo esse; nec ausi sunt omnem altitudinem, quam
calculo deprehendebant, iis tribuere, ne minus facile
crederetur.
XLII.
Omnia quae hic in Terra
videmus, ad phaenomena
etiam pertinere,
sed non opus
esse initio ad cuncta
respicere.

      Praeter haec autem generaliora, possent adhuc particularia
multa, non modo circa Solem, Planetas, Cometas
et Fixas, sed praecipue etiam circa Terram (nempe
illa omnia quae in ejus superficie videmus), inter phaenomena
hic recenseri. Ut enim veram hujus mundi
aspectabilis naturam agnoscamus, non satis est aliquas
causas invenire, per quas ea quae in coelo eminus
aspicimus explicentur; sed ex iisdem etiam, illa omnia
quae in Terra cominus intuemur, deduci debent. Atqui
— 99 —
non opus est, ut illa omnia consideremus ad rerum
generaliorum causas determinandas; sed tum demum
ipsas postea recte a nobis determinatas fuisse cognoscemus,
cum ex iisdem non ea dumtaxat ad quae respeximus,
sed alia etiam omnia, de quibus antea non cogitavimus,
explicari advertemus.
Descartes PPh 98-99