— 98 —
XLI.
Hanc etiam Fixarum
distantiam requiri ad
motus Cometarum,
quos jam constat esse
in coelo.

      Ac praeterea Cometae, quos jam satis constat in
nostro aëre non versari, ut nimis rudis antiquitas
opinabatur, vastissimum istud spatium inter sphaeram
Saturni et Fixas requirunt, ad omnes suas excursiones
absolvendas: adeo enim variae sunt, adeo immanes,
et a Fixarum stabilitate atque a regulari Planetarum
circa Solem circuitione adeo discrepantes, ut absque
eo ad nullas naturae leges revocari posse videantur.
Descartes PPh 98