— 98 —
      Certe prima mortalium communis cura fuit, ut
eruditiores observant, inventio fontium, et puteorum:
igitur prima omnium dicta Lex aquae, unde fortasse
omnes Aves majores Aquilae Latinis, quasi aquilegae
dictae; quam firmat conjecturam, quod Aquulas prisci
dixere: quod qui primi gentes fundarunt, quum
ex multitudine impia, et nefaria segregari, ut supra
diximus
vellent, quia id de Avibus observarant,
quod nidificarent ad fontes; ut ibi sedes legerent, ubi
aquarum copiam haberent, (unde pagi a verbo παγή,
quod fontem significat dicti, quam vocis originem custodierunt
in jure Romani, quo paganos a militibus
separant;) Aquilas secuti sunt, quas postea Numina
Romana
Romani custodiere: et quia id de Coelo observarant;
et quicquid coeleste esset, vel ad coelum pertineret,
ut Aves, ex communi origine Graeci δίον,
Latini dium dicebant, ut supra vidimus; unde facile
Dj appellati; indidem δίαιον Jus, ut divinatur Plato,
dixere; quod postea, ut idem Philosophus conjicit,
venustioris appellationis gratia, κ, addito, δίκαιον sunt
proloquuti. Nam cetera, quae super ejus verbi origine
disserit; Jus esse mentem divinam ab omni concretione
purissimam, omnia permeantem, omnia continentem,
agitantem omnia, quam Physici Aether, Poëtae dixere
Jovem; ea, inquam, Platonis mentem, non primae
aetatis summam, nedum altissimarum, sed omnium rerum
imperitiam, et ruditatem decent. Id vero constat,
cum Graecis Latinos super hujus rei historia, ac proinde
super ejus vocis etymo bellissime convenire, quorum
— 99 —
graviores Grammatici notant, jus priscis jous, et
jous a Jove appellatum, qui iisdem Diespiter, Dius
pater
, ut Δίς Graecis Jupiter dictus est. Ex quibus
conficitur primum jus gentibus fuisse Divinum, ut supra
innuimus
ex Caeli observatione natum, et in
auspiciis positum: unde prima, et, ut ita dicam, physica
lex
orta aquae.
Vico Univ20 98-99