— 99 —
L. Fides.

      Hanc auctoritatem sequitur fides, nempe certitudo
quaedam infallibilis, qua ea revelata et divina voce producta
— 100 —
certiora habeantur (si non in eodem certitudinis
gradu), quam quae sensibus sunt manifesta, et ipse habitus
primorum principiorum. Atque ita extra sensus et rationis
principia sunt censenda, ut supra haec ipsa intelligantur,
non contra, ut non secundum rationem et humanam conditionem
agamur, sed ut in divinam similitudinem et sapientiam
efferamur, ut per hanc fidem ad illam intelligentiam
promoveamur. Differt haec fides theologica a philosophica,
quia haec per naturalia et nobis innata hominem in suis
naturalibus et per sua naturalia perficiendum assumit, illa
vero per supranaturalia principia ad supernaturalem finem
manuducit, si ipsa est in negotio veritas divina, non autem
sub usurpato nomine daemonum vel hominum impostura.
Bruno Sum 99-100