— 455 —
      Quae omnia ut clarius intelligantur, primo advertendum
est, Logistas consuevisse singulas magnitudines
per plures unitates, sive per aliquem numerum
designare, nos autem hoc in loco non minus abstrahere
ab ipsis numeris, quam paulo ante a figuris Geometricis,
— 456 —
vel quavis alia re. Quod agimus, tum ut
longae et superfluae supputationis taedium vitemus, tum
praecipue, ut partes subjecti, quae ad difficultatis naturam
pertinent, maneant semper distinctae, neque numeris
inutilibus involvantur: ut si quaeratur basis trianguli
rectanguli, cujus latera data sint 9 et 12, dicet
Logista illam esse √225 vel 15; nos vero pro 9 et 12
ponemus a et b, inveniemusque basim esse √.a2 + b2.,
manebuntque distinctae duae illae partes a2 et b2, quae in
numero sunt confusae.
Descartes Reg 455-456